- LIEN
- I.LIENan a ligando? Plaut. Curcul. Act. 3. Sc. 1. v. 5.Nam quasi liene zonâ cinctus ambulo.An a λύω, solvo, quod curis nos liberet, ob rationem mox dicendam; an a λεῖος, laevis, mollis? Plin. l. 11. c. 37. Adnectitur (ventriculo) in sinistro hypochondrio adversus iecori, cum quo locum aliquando mutat, sed prodigiose ——— Peculiare cursûs impedimentum aliquando in eo ---- quamobrem inuritur cursorum laborantibus. Et per vulnus etiam exempto vivere ammalia tradunt. Sunt qui putent adimi simulrisum homini: imtemperantiamque eius constare linis magnitudine etc. Ubi quod de impedimento Cursorum habet, confirmatur ex Plauto qui praeter dicta, in Merc. Act. 1. Sc. 2. v. 14. introducit Acanthium cursorem sic loquentem,Perii, seditionem facit lien: occupat praecordia.Perii: animam nequeo vertere etc.Quod de risu, plur ibus explanat Cael. Rhodigin. Antiq. Lect. l. 4. c. 18. Graece σπλ???ν. Vide in fra Splen, uti de Fisco lieni comparato supra.II.LIENflos Sinicus, crocei coloris, in Hoquaniae, ad Tau civitatem, lacu; alibi aliis coloribus fulgens. Et quidem in prov. Klangsia maxime abundat, per aquas stagnantes, quarum sedimentum limum efficir; crescit ad duos tresve cubitos, aquae superficiem eminens, duris fortioribusque stolonibus adnexus: pluresque flores saepe una radix fert, qui variicoloris, purpurei, albi, mixti rubri et eiusmodi inveniuntur. Lilia nostra magnitudine superant, ac longe magis pulchritudine. cedunt tamen illis odotis, quo carent, fragrantiâ tulipam maximam diceres, figurâ non admodum discrepante. Folia stirpis maxima sunt et plerumque figuraerotundioris, aquae superficiei incuban tia ad supernatantia, quae ubi exsiccata suerint, olitoribus, scrutariis, aliisque minutiorum mercium propolis, locopapyracci involveri aut cuculli sunt, quibus merces divenditas infarciunt. Cuiusmodi integros saepe viderelacus floridos, res amoenissima est, vide supra in voce Floridi lacus. Radix floris ipsa quoque praeclara est suumqueve habet usum; quippe ad brachii humani crassitiem saepe excrescit, duosque aut tres cubitos intra limen subtilissimum delitescit, tota geniculis atque internodiis distincta. Cum autem exterior eius correx plane integer sit, medulla ipsa s. caro, magnis quasi canalibus intus perforata est, colore maxime albo, carduumque nostratem, licet paulo insipidior sit, refert, atque aestivo tempore, quod frigidiuscula sit, in delitiis ac pretio est. Fructus tandem, qui sigurâ plane conicâ est, et magnitudine palmam manûs excedit, crassitie pugnum, armatur cortice viridi, molliori tamen, habetqueve intus nucleum album optimi saporis, quem utpote magnarum ad alimentum virium, debilioribus post aegritudinem convalescentibus, Sinici Medici maximopere commendant. Auctor Anon. Sinae et Eur. c. 31. et 31.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.